monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 18
ALBUCIUS dixit: nescio quis feri et violenti animi venit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non violaret castitatem (sed) vindicaret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: 'non est, quod audeas laedere pudicitiam, quam homines servant, dii expectant. ' ridenti et in perniciem ruenti suam 'en' inquit 'arma, quae nescis te ferre pro pudicitia', et raptum gladium in pectus stupratoris mersit. hoc factum eius ne lateret, iisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inventus est, qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. nemo credebat occisum virum a femina, iuvenem a puella, armatum ab inermi; maior res videbatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.